UCL Summer School 2019: Sermonis Latini Peritia atque Doctrina & De Europææ Britanniæ Litteris Latinis

UCL Summer School 2019: Sermonis Latini Peritia atque Doctrina & De Europææ Britanniæ Litteris Latinis

Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2019 duos cursús intensivos ab A. Gratio Avito Latiné prorsus impertitos omnibus totius orbis terrarum linguæ Latinæ studiosis denuo proponit

Animadverte: nomen dandum est ante dimidiatum Majum 2019

Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2019 duos cursús universitarios hóc anno iterum offert qui Latiné integri impertientur ab A. Gratio Avito, Hispano philologo classico qui ab anno 1992 in UCL docet.

Primus modulus (Lun 1 Jul - Ven 19 Jul 2019), cui titulus est «Sermonis Latini Peritia atque Doctrina», classici sermonis Latini scrutabitur rationes quantum ad ejus elocutionem stilum variaque genera. Quod fiet et classicorum operum studio quæ ad exemplum sunt delecta (Terentî, Ciceronis, Vergilî) juxta eorundem varios Latinos commentatores (Donatum, Macrobium, Servium) et allato novissimæ in hanc materiam eruditionis lumine (Dickey & Chahoud). Suppeditabit porro facultates atque instrumenta ad sermonem Latinum docendum directá methodo (Ørberg) ac viá communicativá (Harmer).

Secundus modulus (Lun 22 Jul - Ven 9 Aug 2019), cui titulus est «De Europææ Britanniæ Litteris Latinis», academicam comprehendet inductionem in patrimonium Britannicum linguá Latiná procreatum atque in perpetuam ingenî cultúsque necessitudinem quæ Britanniam cum reliquá conjungit Europá. Quod fiet ætatum generumque conspectu (Ijsewijn, Lapidge, Rigg) et accurato commentario disceptationeque singularium operum (Galfridi Monemutensis, Thomæ Mori, Francisci Baconi), quo subtiliore familiaritate versentur studiosi et in verbis (qualitate, singularitatibus, stilo) et in rebus (fabulis, historiá, rebus publicis, philosophiá, scientiá), explorando porro feracia commercia quæ usus linguæ Latinæ permissit inter Britannos eruditos, monarchas, philosophos, scientificos, et continentales eorum pares (e.g. Mori cum Erasmo).

Moduli dant credita academica gradús universitarî (4 US, 15 UK, 7.5 ECTS) sed patent omnibus, inclusis magistris qui institutionem in usum activum linguæ Latinæ ideo quærant ut efficacius eam doceant linguam, necnon academicis atque eruditis qui facultatem adipisci cupiant in scriptores incumbendi genuiná eorum linguá. Non sunt in orbe terrarum multi hujus amplitudinis cursús, et urbs Londinium ejusque universitas studiorum occasionem præbent unicam!

Sæpius demonstratum est scientiam passivam linguæ Latinæ studiosis dare occasionem hujus generis cursús persequendi plená ab initio fiduciá, atque uniuscujusque moduli 45 immersionis horæ (90 in summam) diligentibus participibus occasionem dabunt omnia cursús opera agendi Latiné Latinamque subeundi probationem.

UCL Schola Æstiva congregabit hóc anno multos linguæ Latinæ studiosos omnium ætatum nationumque plurimarum.

Pretia: https://www.ucl.ac.uk/prospective-students/summer-school/fees

Ut nomen des: https://www.ucl.ac.uk/prospective-students/summer-school/your-application

 

CAMWS or Classics News or Jobs: 
Classics